

Liber Job*
Caput 8: Versus 17
Super acervum petrarum.[Ibid.]Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quaerenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quae agit occulta cogitatione laudes quaerit, palam habens quod hostes praedentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit:Tollentur omnes in Babylonem[II Reg. 20.];ita et dum laus quaeritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit:Et inter lapides commorabitur.Quia ibi stat, ubi suae mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitae; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur[Matth. 25.]: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: haec est enim laetitia viae ejus.Haec est enim laetitia, etc.[Ibid.]Ut et pro illorum reatu puniatur, sed: